LanguagesData Base RumenoAltre |
1780S. Micu-Gh. Şincai
Pars II. De Etymologia Caput I De Articulo.
§ 1. Cum in Lingua Daco-Romana terminatio nominum eadem maneat in omnibus Casibus, Articuli, quibus praeter Genera Casus quoque indicantur, perpetuo adhibeantur, necesse est. ARTICULI INDEFINITI Singulariter.
Pluraliter.
Nota I. Articulus indefinitus, quando adhibetur absque nomine, indiget articulo definito tam in singulari, quam in plurali; quando vero cum nomine est conjunctus, articulo definito non indiget, potest tamen in plurali hunc quoque tibi addicere. v.g. Au murit un hom, mortuus est quidam homo. Sine nomine dicendum: Au murit un-ul, mortuus est quidam. In plurali dicitur: Au murit uni homeni, vel Au murit uni-i homeni, mortui sunt quidam homines. De Articulo definito. § 3. Articulus definitus masculinus est L’, vel Le, vel Ul, aequivalens Articulo definito Germanorum Der, & Italorum Il. L’ postponitur nominibus masculinis, desinentibus in A vel U. V.g. Tata-l’, Der Vater, Il Padre. Reu-l’, malus. Le desinentibus in aliam quamcunque vocalem. V.g. Cane-le, der Hund, il cane, canis. Ul postponitur nominibus masculinis desinentibus in consonantem simplicem, aut duplicem. V.g. Bon-ul, bonum, Domn-ul, Dominus, Der Herr, Il Signore. DECLINATIO Singulariter.
Pluraliter.
(S. Micu-Gh. Şincai, Elementa linguae daco-romanae sive valachicae. Studiu introductiv, traducerea textelor şi note de M. Zdrenghea, Dacia, Cluj-Napoca, 1980, pp. 21-23) |